Latin
Letter 199
Augustine, Epistulae 199.47
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim Romanos sed omnes gentes dominus semini Abrahae media quoque iuratione promisit. ex qua promissione iam factum est, ut nonnullae gentes. quae non tenentur dicione Romana, reciperent euangelium et adiungerentur ecclesiae, quae fructificat et crescit in uniuerso mundo. adhuc enim habet, quo crescat. donec fiat, quod de Christo in Salomonis figura prophetatum est: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, 'a flumine' scilicet, ubi baptizatus est, quia inde coepit euangelium praedicare, 'a mari' autem 'usque ad mare' totus est orbis cum omnibus, quoniam mari Oceano cingitur uniuersus. quo modo autem implebitur aliter illa prophetia: Omnes gentes, quotquot fecisti, uenient et adorabunt coram te, domine? non enim de locis suis migrando uenient sed in locis suis credendo. de credentibus quippe dominus dixit: Nemo potest uenire ad me, nisi datum fuerit ei a patre meo; propheta autem dicit: Et adorabunt eum unusquisque de loco suo, omnes insulae gentium. 'omnes insulae' dixit, tamquam diceret 'etiam omnes insulae' hinc ostendens, quam nulla relinquatur terrarum, ubi non sit ecclesia, quando nulla relinquitur insularum, quarum nonnullae etiam in Oceano sunt constitutae et quasdam earum euangelium iam suscepisse didicimus. atque ita et in insulis singulis quibusque impletur, quod dictum est: Dominabitur a mari usque ad mare, quo unaquaeque insula cingitur, sicut in uniuerso orbe terrarum, quae tamquam omnium quodam modo maxima est insula, quia et ipsam cingit Oceanus, ad cuius littora in occidentalibus partibus ecclesiam peruenisse iam nouimus et, quocumque litorum eius nondum peruenit, peruentura est utique fructificando atque crescendo.