Latin
Letter 199
Augustine, Epistulae 199.49
Unproofread scanNot analysed yet
Quo pacto igitur ab apostolis est praedicatio ista completa, quando adhuc usque sunt gentes, quod certissimum est nobis. in quibus modo coepit et in quibus nondum coepit impleri? non itaque sic dictum est apostolis: Eritis mihi testes in Hierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque ad extremum terrae, tamquam ipsi soli, quibus tunc loquebatur, tantum munus fuerint impleturi, sed sicut eis solis uidetur dixisse, quod dixit: Ecce ego uobiscum sum usque in consummationem saeculi, quod tamen eum uniuersae ecclesiae promisisse, quae aliis morientibu:aliis nascentibus hic usque in saeculi consummationem futura est, quis non intellegat? sicut eis et illud ait. quod ad eos omnino non pertinet et tamen sic dictum est, tamquam ad solos etiam pertineret: Cum uideritis haec omnia. scitote, quia prope est in ianuis; ad quos enim hoc pertinet nisi ad eos, qui in carne tunc erunt, cum omnia complebuntur? quanto magis illud, quod ex magna parte per eos agendum fuit, quamuis et posteris eorum eadem actio seruaretur!