# Epistulae 199.5

Augustine, Epistulae, Letter 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.5

An respondebitur haec non docuisse apostolos sed prophetas? hoc enim aisti et uerum est, quod ea. 'quae futura sunt, sanetorum prophetarum uocibus cognoscuntur, qui, priusquam fierent', inquis, 'ea, quae futura erant, uoluntate diuina hominibus sunt locuti'. sed si ueneratio tua <satis admiratione plenum) esse dicit, (si ea deus, quae praedici uoluit, ad hominum sensus penitus non posse peruenire constituit', quanto maiore admiratione plenum est, si ea, quae prophetae hominibus sunt locuti, haec apostoli uel scire sunt prohibiti uel docere! quo modo autem prophetae ista, de quibus agitur. tempora docentes non intellegerentur ab apostolis, si intelle- ?untur a nobis? aut si eos apostoli intellexerunt istam mensuram temporis prophetantes, quo modo non docerent, quod intellexerunt, quando per eorum praeconium et ipsi prophetae innotescebant, qui eos suis libris ista docuerunt? et ideo per quas litteras ea ipsi didicerant, per easdem poterant alii quoque in his gentibus discere, in quibus apostoli auctoritatem propheticam commendabant. cur ergo eis dictum est: Non est uestrum scire uel, si ita intellegendum est, non est uestrum docere tempora, quae pater posuit in sua potestate, quando quidem sic ea docebant, cum hi, in quorum litteris discerentur, per illos innotescebant? unde credibilius est non deum noluisse sciri, quod noluit praedicari, sed noluisse praedicari, quod uidebat non utiliter sciri.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
