# Epistulae 199.50

Augustine, Epistulae, Letter 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.50

Quod autem dixit apostolus: Numquid non audierunt? 'in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum', quamuis locutus sit praeteriti temporis uerbis, tamen, quod futurum fuerat, dixit, non quod iam factum atque completum, sicut ipse propheta, quo usus est teste, non ait 'in omnem terram exiturus', sed: Exiit. inquit, sonus eorum. quod utique nondum erat factum: quale est etiam illud: Foderunt manus meas et pedes, quod tam longe postea factum nouimus. sed ne istas propheticas tantum locutiones non et apostolicas fuisse credamus. nonne idem ipse apostolus ait: Quae est ecclesia dei uiui, columna et firmamentum ueritatis. et sine dubio magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, adsumptum est in gloria? nempe manifestum est hoc, quod in extremo posuit. etiam nunc nondum esse completum; quanto magis tunc, quando ista dicebat! ecclesia quippe tunc adsumetur in gloria, quando dicetur: Venite. benedicti patris mei. percipite regnum; et tamen, tamquam factum fuisset, dictum est, quod certo sciebatur futurum.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
