Latin
Letter 199
Augustine, Epistulae 199.51
Unproofread scanNot analysed yet
Multo minus mirandum est, quod etiam uerbis praesentis: temporis usus est in eo, quod illum identidem dixisse memo rasti: Propter spem, quae reposita est uobis, quam ante audistis in uerbo ueritatis euangelii, quod aduenit in uos, sicut et in omni mundo est fructificans et crescens, quamuis euangelium nondum mundum tenebat uniuersum; sed fructificare illud in uniuerso mundo dixit et crescere, ut ita significaret, quousque fuisset fructificando et crescendo uenturum. si ergo latet. quando ecclesia fructificante atque crescente uniuersus omnino a mari usque ad mare orbis implebitur, procul dubio latet. quando finis. erit; ante quippe non erit.