# Epistulae 199.52

Augustine, Epistulae, Letter 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.52

Ut autem tibi tamquam sancto homini dei et sincerissimofratri aperiam, de hac quaestione quid sentiam, error quidem in utroque uitandus est. quantum ab homine uitari potest. siue citius siue tardius, quam futurum est, dominus uenturus esse credatur; sed mihi quisquam non uidetur errare, cum aliquid nescire se scit, sed cum se putat scire. quod nescit. remoueamus itaque de medio seruum illum malum, qui dicens in corde suo: Moram facit dominus meus uenire dominatur conseruis suis et ebriosis conuiuando miscetur; iste quippe procul dubio domini sui odit aduentum. quo seruo malo remoto constituamus ante oculos tres seruos bonos familiam dominicam diligenter sobrieque tractantes. aduentum domini sui sitienter desiderantes, uigilanter expectantes, fideliter amantes. si unus eorum citius, alter tardius dominum putat esse uenturum, tertius uero suam de hac re ignorantiam confitetur. quamquam omnes consonent euangelio, quia omnes diligunt manifestationem domini et eam desideranter et uigilanter expectant, uideamus tamen. quis amplius consonet.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
