Latin
Letter 199
Augustine, Epistulae 199.53
Unproofread scanNot analysed yet
Unus dicit: 'Vigilemus et oremus, quia citius uenturus est dominus'; alter dicit: 'Vigilemus et oremus, quia breuis et incerta est ista uita, quamuis tardius uenturus sit dominus': tertius dicit: (Vigilemus et oremus, quia et breuis atque incerta est ista uita et nescimus tempus. quando uenturus est dominus'; euangelium dicit: Videte. uigilate et orate; nescitis enim. quando tempus sit. obsecro te, quid aliud dicere audimus hunc tertium, quam quod dicere audimus euangelium? omnes quidem prae desiderio regni dei hoc nolunt esse uerum. quod putat primus; sed hoc secundus negat; tertius uero non negat aliquid horum, sed ignorare se fatetur, quis uerum dicat illorum. proinde si hoc factum fuerit, quod praedixerat primus, gaudebunt cum illo secundus et tertius; omnes enim manifestationem domini diligunt; exultabunt itaque citius uenisse, quod diligunt. si autem factum non fuerit et apparere coeperit hoc potius esse uerum, quod dicebat secundus, metuendum est, ne inter ipsas moras perturbentur. qui crediderant. quod dixerat primus, et incipiant domini aduentum non tardum putare sed nullum. qui uides quantus sit interitus animarum. quod si tantae fidei fuerint. ut se ad secundi praedicta conuertant et dominum etiam tardantem fideliter et patienter expectent, abundabunt tamen opprobria et insultationes atque inrisiones inimicorum multos infirmos a Christiana fide auertentium dicendo tam fallaciter eis regnum esse promissum, quam fallaciter dicebatur cito esse uenturum. qui autem credunt, quod dicit secundus, tardius dominum esse uenturum, si falsum fuerit inuentum citius domino ueniente, nullo modo, qui ei crediderant, turbabuntur in fide, sed inopinato gaudio perfruentur. Quapropter qui dicit dominum citius esse uenturum, optabilius loquitur, sed periculose fallitur. utinam ergo sit uerum, quia erit molestum, si non erit uerum! qui autem dicit dominum tardius esse uenturum et tamen credit, sperat, amat eius aduentum, profecto de tarditate eius etiam si fallitur. feliciter fallitur; habebit enim maiorem patientiam, si hoc ita erit, maiorem laetitiam. si non erit. ac per hoc ab eis. qui diligunt manifestationem domini. ille auditur suauius, iste creditur tutius. qui autem, quid horum sit uerum, ignorare se confitetur, illud optat, hoc tolerat, in nullo eorum errat. quia nihil eorum aut adfirmat aut negat. obsecro te, ut me talem non spernas, quia et ego te diligo id adfirmantem, quod uerum esse desidero, et tanto magis nolo fallaris, quanto magis amo, quod polliceris. et quanto magis uideo periculosum esse, si falleris. da ueniam, si onerosus fui sanctis sensibus tuis: quanto enim rarius prouenit. tanto me tecum saltem per litteras loqui diutius delectauit.