Latin
Letter 199
Augustine, Epistulae 199.6
Unproofread scanNot analysed yet
'Cur erg-o', inquis, 'de temporibus cognoscendis ipse dominus monet, ubi dicit: Quisnam est fidelis seruus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore?' et cetera. immo uero monet, non ut bonus seruus cognoscat temporum finem, sed ut omni tempore in opere bono uigilet, quia nescit temporum finem; non monet. ut tempora, quae pater posuit in sua potestate, adsequamur super apostolos, sed monet, ut, quoniam nescimus, quando ueniat dominus. in cordis praeparatione imitemur apostolos, unde iam supra satis locutus sum. arguit autem Iudaeos, quare tempus non cognoscant, dicens: Hypocritae, faciem caeli potestis probare et reliqua. quoniam illud tempus non cognoscebant, quod iam uolebat agnosci, id est primi aduentus sui, quo in eum crederent, qui alterum eius aduentum uellent expectare uigilantes, quandocumque futurus esset. qui enim aduentum domini non cognouerit primum, praeparare se non poterit ad secundum credendo in eum fideliterque uigilando, ne illum tamquam fur in tenebris comprehendat, siue tardius uenerit siue citius, quam speratur.