# Epistulae 199.7

Augustine, Epistulae, Letter 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.7

Dicit etiam, sicut admones, apostolus Paulus: In nouissimis temporibus instabunt tempora periculosa et reliqua. sed numquid ideo docet tempora, quae pater posuit in sua potestate? aut ideo quisquam nouit, quam longa uel breuia sint eadem ipsa, quae fatendum est esse nouissima? cogitare quippe debemus, quam olim dictum sit: Filioli, nouissima hora est.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
