# Epistulae 199.8

Augustine, Epistulae, Letter 199. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.8

Rursus eundem apostolum dixisse commemoras: De temporibus autem et momentis non necesse habemus uobis scribere; uos enim ipsi diligenter scitis. quia dies domini sicut fur in nocte ita ueniet. cum dixerint: Tax et securitas', tunc subitaneus illis apparebit interitus quo modo dolores parturientis et non effugient. et hic non dixit. post quantum temporis hoc futurum sit. sed quo modo futurum sit, id est non quanta erit aetatis breuitas uel prolixitas, sed, quantum libet interuallum sit spatiumque temporis, non tamen eis hoc ueniet malum nouissimum, nisi cum dixerint: Pax et securitas. quibus uerbis uidetur apostolus huius nouissimi diei uel spem uel timorem ab hoc nostro tempore remouisse; non enim uidemus ipsos amatores huius saeculi, quibus subitaneus apparebit interitus, iam dicere: Pax et securitas.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
