# Epistulae 2.1

Augustine, Epistulae, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/2.1

Bene inter nos conuenit, ut opinor, omnia, quae corporeus sensus adtingit, ne puncto quidem temporis eodem modo manere posse, sed labi. effluere et praesens nihil obtinere, id est, ut latine loquar, non esse. horum itaque amorem perniciosissimum poenarumque plenissimum uera et diuina philosophia monet frenare atque sopire, ut se toto animus, etiam dum hoc corpus agit, in ea, quae semper eiusdem modi sunt neque peregrino pulchro placent, feratur atque aestuet. quae cum ita sint et cum te uerum ac simplicem, qualis sine ulla sollicitudine amari potes, in semet ipsa mens uideat, fatemur tamen congressum istum atque conspectum tuum, cum a nobis corpore discedis locisque seiungeris, quaerere nos eoque, dum licet cupere fratribus. quod profecto uitium, si te bene noui, amas in nobis et, cum omnia bona optes carissimis et familiarissimis tuis, ab hoc eos sanare metuis. si autem tam potenti animo es, ut et agnoscere hunc laqueum et eo captos inridere ualeas, ne tu magnus atque alius. ego quidem quamdiu desidero absentem, deside- ' rari me uolo. inuigilo tamen, quantum queo, et nitor, ut nihil amem, quod abesse a me inuito potest. quod dum officio, commoneo te interim, qualiscumque sis, inchoatam tecum disputationem perficiendam, si curae nobismet ipsis sumus. nam eam cum Alypio perfici nequaquam sinerem, etiam si uellet. non uult autem; non enim est humanitatis eius non mecum operam dare, ut in quam multis possemus litteris te nobiscum teneamus nescio qua necessitate fugientem.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
