Latin
Letter 20
Augustine, Epistulae 20.3
Unproofread scanNot analysed yet
Paruulum tuum plurimum saluto et secundum praecepta domini salutaria opto grandescere. domui quoque tuae unam fidem et deuotionem ueram, quae sola catholica est, prouenire desidero et precor. in quam rem si quam forte aliam nostram operam necessariam existimas, ne tibi dubites uindicare et communi domino fretus et iure caritatis. illud sane admonuerim religiosissimam prudentiam tuam, ut timorem dei non inrationabilem uel inseras infirmiori uasi tuo uel nutrias diuina +lectione grauique conloquio. nemo enim fere sollicitus de statu animae suae atque ob hoc sine pertinacia inquirendae uoluntatis domini intentus est, qui bono demonstratore usus non dinoscat, quid inter schisma quodlibet atque unam catholicam intersit.