Latin
Letter 202
Augustine, Epistulae 202.1
Unproofread scanNot analysed yet
Sanctus Innocentius presbyter, qui huius sermonis est portitor, anno praeterito quasi nequaquam Africam reuersurus mea ad dignationem uestram scripta non sumpsit. tamen deo gratias agimus, quod ita euenit. ut nostrum silentium uestris epistulis uinceretis. mihi enim omnis occasio gratissima est, per quam scribo uestrae reuerentiae testem inuocans deum, quod. si possit fieri, adsumptis alis columbae uestris amplexibus implicarer semper quidem pro merito uirtutum uestrarum sed nunc maxime, quia cooperatoribus et auctoribus uobis haeresis Caelestina iugulata est. quae ita infecit corda multorum, ut, cum superatos damnatosque esse se sentiant. tamen uenena mentium non omittant et, quod solum possunt, nos oderint, per quos putant se libertatem docendi haereseos perdidisse.