# Epistulae 202.2

Augustine, Epistulae, Letter 202. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/202.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/202.2

Quod autem quaeritis, utrum rescnpseum contra libros Anniani, pseudodiaconi Celedensis, qui copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae uerba friuola subministret, sciatis me ipsos libros in schedulis missos a sancto fratre nostro Eusebio presbytero suscepisse non ante multum temporis et exinde uel ingruentibus morbis uel dormitione sanctae et uenerabilis filiae uestrae Eustochiae ita doluisse, ut propemodum contemnendos putarem; in eodem enim luto haesitat et exceptis uerbis tinnulis atque emendicatis nihil aliud loquitur. tamen multum egimus, ut, dum epistulae meae respondere conatur, apertius se proderet et blasphemias omnibus patefaceret. quicquid enim in miserabili illa synodo Diospolitana dixisse se denegat, in hoc opere profitetur. nec grande est ineptissimis naeniis respondere. si autem dominus uitam tribuerit et notariorum habuerimus copiam. paucis lucubratiunculis respondebimus, non ut conuincamus haeresim emortuam, sed ut inperitiam atque blasphemiam nostris sermonibus confutemus; meliusque hoc faceret sanctitas tua. ne compellamur contra haereticum nostra laudare. sancti filii communes. Albina. Pinianus et Melania, plurimum uos salutant. has litterulas de sancta Bethleem sancto presbytero Innocentio tradidi perferendas. neptis uestra Paula miserabiliter deprecatur. ut memores eius sitis, et multum uos salutat. incolumes uos et memores mei Christi domini nostri tueatur clementia, domini uere sancti atque omnium affectione uenerabiles patres.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
