# Epistulae 202a.16

Augustine, Epistulae, Letter 202a. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/202a.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/202a.16

Nam confiteor dilectioni tuae cupiditatem meam. cupio quidem et hoc scire, quod quaeris; sed multo magis cuperem scire, si fieri posset, quando praesentetur desideratus omnibus gentibus et quando regnum sanctorum futurum sit, quam unde in hanc terram uenire coeperim. et tamen illud cum ab illo, qui scit omnia, discipuli sui, nostri apostoli. quaererent, responsum acceperunt: Non est uestrum scire tempora, quae pater posuit in sua potestate. quid, si et hoc scit non esse nostrum scire, qui profecto scit, quid nobis sit utile scire? et illud quidem per illum scio non esse nostrum scire tempora, quae pater posuit in sua potestate. utrum autem originem animarum, quam nondum scio, nostrum sit scire, id est pertineat ad nos id scire, ne hoc quidem scio. nam si saltem hoc scirem, quod nostrum non sit id scire, non solum adfirmare. quam diu nescio, uerum etiam quaerere iam desisterem. nunc autem, quamuis tam sit obscurum atque profundum, ut plus illic docendi caueam temeritatem, quam discendi habeam cupiditatem, tamen et hoc etiam uellem scire, si possem. et licet multo amplius sit necessarium, quod ait ille sanctus: Notum mihi fac, domine, finem meum — non enim ait 'initium meum' —, utinam tamen nec initium meum, quod ad istam quaestionem attinet, me lateret!

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
