Latin
Letter 202a
Augustine, Epistulae 202a.18
Unproofread scanNot analysed yet
Tu itaque, mi frater bone, quoniam consulis me et uis, ut unum horum definiam. utrum animae ceterae ex illo uno homine sicut corpora per propaginem an sine propagine sicut illius unius a creatore singulis singulae fiant —ab ipso enim fieri sine sic sine sic non negamus —,patere, ut etiam ipse consulam, quo modo inde anima peccatum originaliter trahat, unde originaliter ipsa non trahitur. omnes enim animas ex Adam trahere originale peccatum similiter non negamus, ne in Pelagianam haeresim detestabilem detestabiliter inruamus. si hoc, quod ego interrogo, nec tu scis, sine me patienter utrumque nescire, et quod tu interrogas et quod ego; si autem iam scis. quod interrogo, cum hoc etiam me docueris, tunc et illud, quod uis ut respondeam, nihil ibi iam metuens respondebo. peto ergo, ne suscenseas, quia non potui confirmare, quod quaeris, sed potui demonstrare, quid quaeras. quod cum inueneris, confirmare non dubites, quod quaerebas.