Latin
Letter 202a
Augustine, Epistulae 202a.2
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem, quod habeo, sine altero, quod nondum habeo, cuiquam me iam debere mittere uel edere non uidetur. ne ille, qui mihi fortasse, ut desidero, responsurus est, interrogationem meam disputatione operosissima elaboratam sine sua responsione, quae adhuc desperanda non est, per manus hominum notitiamque diffundi iure suscenseat idque iactantius quam utilius fecisse me iudicet, quasi ego potuerim quaerere. quod ille non potuerit enodare, cum forsitan possit idque. dum faciat, expectandus sit; magis enim scio. quod aliis occupatur, quae minime differenda sunt plurisque pendenda.