Latin
Letter 202a
Augustine, Epistulae 202a.5
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem scriptum meum, ubi res obscurissima tantum modo legitur inquisita, sine illius rescripto, ubi forsitan apparebit inuentum, emanarit latiusque pergat. perueniat etiam ad illos, qui comparantes, ut ait apostolus, semet ipsos sibimet ipsis non intellegunt, quo animo a nobis fiat. quod ipsi eo animo facere nesciunt, et uoluntatem meam erga honorandum pro suis ingentibus meritis dilectissimum amicum non sicut eam uident. quando nec uident, sed sicut eis libitum est et sicut odio suo dictante suspicantur, exponent. quod profecto, quantum in nobis est. cauere debemus.