Latin
Letter 202a
Augustine, Epistulae 202a.9
Unproofread scanNot analysed yet
Propterea petiueram prioribus litteris meis, ut libellum fidei, quem te scripsisse commemoras eique nescio quem presbyterum fallaciter subscripsisse conquereris, mihi mittere dignareris. quod etiam nunc peto. et quid testimoniorum diuinorum huic quaestioni reserandae adhibere potuisti. dicis enim in epistula ad Caesarienses placuisse uobis, ut omnem ueritatis adprobationem etiam iudices cognoscerent saeculares quibus ex communi deprecatione residentibus et ad fidem uniuersa rimantibus id diuinitas, ut scribis. misericordiae suae infusione largita est, ut maiorem adfirmationem pro suis sensibus assertionemque proferrent, quam uestra circa eos mediocritas cum ingentium testimoniorum auctoritatibus retentabat. has ergo testimoniorum ingentium auctoritates ingenti studio scire desidero.