# Epistulae 204.1

Augustine, Epistulae, Letter 204. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/204.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/204.1

Non debui contemnere petitionem tuam, qua desiderasti a me institui, quem ad modum te oporteat haereticis respondere, quorum salus in domini misericordia instantia quoque tuae strenuitatis inquiritur. quamuis enim ingentes eorum multitudines. unde plurimum gratulamur, quid sibi beneficii conferatur, intellegant, quidam tamen eorum et deo et hominibus miserabili instinctu furoris ingI-ati, ubi suis caedibus nos uastare non possunt, suo nos exitio terrere se credunt aut suam laetitiam quaerentes de mortibus nostris aut nostram tristitiam de mortibus suis. sed non debet tot tantorumque populorum salutem furiosus error hominum impedire paucorum. quid eis uelimus, non solum deus et prudentes homines uerum etiam ipsi, cum sint nobis inimicissimi, sentiunt. cum enim sua pernicie terrendos nos putant, non dubitant nos timere. ne pereant.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
