Latin
Letter 204
Augustine, Epistulae 204.3
Unproofread scanNot analysed yet
Non itaque reprehendimus. domine eximie et houorabilis fili, quod tales homines apud Tamugadem prius edicto admonendos existimasti: sed quod ibi dixisti: Noueritis uos debitae neci dandos', putauerunt, sicut eorum rescripta indicant, hoc te fuisse comminatum. quod tu illos adprehensos fueras occisurus, non intellegentes de illa nece, quam sibi ipsi uolunt ingerere, te locutum. non enim tu in eos ius gladii ullis legibus accepisti aut imperialibus institutis, quorum tibi iniuncta est executio, hoc praeceptum est, ut necentur. secundo sane edicto dilectionis tuae planius, quid uolueris, aperuisti. quod autem etiam ipsum episcopum eorum putasti litteris adloquendum. humanissime ostendisti, quanta mansuetudine temperati sint in catholica ecclesia, etiam qui potestate Christiani imperatoris siue tenendo siue plectendo corrigendis praeficiuntur erroribus, nisi quod honorificentioribus eum uerbis tractasti, quam decebat haereticum.