# Epistulae 204.5

Augustine, Epistulae, Letter 204. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/204.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/204.5

De mortibus autem furiosissimis, quas quidam eorum ipsi sibi inferunt, de quibus solent detestabiles et abominabiles esse multis etiam suis, quorum mentes dementatio non tanta possedit, eis secundum scripturas rationemque Christianorum saepe respondimus. quoniam scriptum est: Qui sibi nequam est, cui bonus est? aut certe in eisdem positum temptationibus mori uolentem occidat et proximum. qui sibi expedire et licere putat occidere se ipsum, quoniam scriptura dicit: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. nullis autem iubentibus legibus uel legitimis potestatibus non licere alterum occidere etiam uolentem et petentem et uiuere iam non ualentem satis indicat scriptura regnorum, ubi rex Dauid regis Saulis interfectorem iussit occidi, cum ille dixisset ab eo iam saucio atque semiuiuo petitum se fuisse. ut hoc faceret et animam corporis nexibus obluctantem soluique cupientem uno ictu uulneris ab illis cruciatibus liberaret. proinde quia omnis, qui sine ulla legitimae potestatis auctoritate hominem occidit, homicida est, quisquis se ipsum occidit, non sit homicida, si homo non est. haec omnia multis modis in aliis pluribus nostris sermonibus et litteris diximus

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
