Latin
Letter 204
Augustine, Epistulae 204.9
Unproofread scanNot analysed yet
Haec interim, ne nimium prolixa fiat, huic epistulae implendae satis sint. debeo autem Tamugadensibus eius modi ministerium caritatis, quoniam mihi et uoto tuo et ab honorabili et carissimo filio meo Eleusino, qui tribunatum apud eos egit, bene insinuati sunt, ut ambabus epistulis Gaudentii, Donatistarum episcopi, et maxime posteriori, quam secundum scripturas sacras se fecisse arbitratur, ita respondeam, ne aliquid praetermissum putetur.