# Epistulae 205.1

Augustine, Epistulae, Letter 205. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/205.1

Quantum ad oculos adtinet corporales, quosdam uidemus nec nouimus, quorum a nobis uita studiaque nesciuntur; quosdam nouimus nec uidemus, quorum nobis cantu et affectus innotuit, in quibus et te adnumeramus; et ideo te magis uidere desideramus, ut in his sis, quos et uidemus et nouimus. nam illi. qui ignoti nostris oculis ingeruntur, non solum desiderabiles non sunt. sed uix tolerabiles sunt, nisi aliquibus signis pulchritudo in eis hominis interioris appareat. quorum autem sicut tuus nobis prius animus intellegendo quam uidendo corpus apparuit, iam quidem nouimus eos, sed ideo etiam uidere desideramus, ut per illud, quod conspicitur oculis, multo iucundius et familiarius eo, quem iam nouimus, amico interiore perfruamur. uerum et hoc de te nobis deus fortasse donabit quietioribus et tranquillioribus. sicut optamus, rebus humanis, ut id honestae caritatis sit potius quam molestae necessitatis. nunc ad ea respondeam, sicut domino adiuuante potuero, quae praeter epistulam in alia chartula a me quaerenda misisti.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
