Latin
Letter 205
Augustine, Epistulae 205.17
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem quaeris, utrum singillatim a creatore deo corporum liniamenta formentur, non te mouebit, si, quantum potest humana mens, potentiam diuinae operationis intellegas. quo modo enim negare poterimus deum etiam nunc operari cuncta, quae creantur, cum dominus dicat: Pater meus usque nunc operatur? unde illa cessatio septimi diei ab ipsis naturis condendis intellegenda est facta, non ab earum administratione, quae conditae referuntur. cum ergo natura rerum a creatore administratur et per ordines praefinitis locis et temporibus suis cuncta nascuntur, deus usque nunc operatur. nam si deus nunc ista non format, quo modo legitur: Priusquam te formarem in utero, noui te? quo modo etiam accipi potest: Quod si faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit? nisi forte credendum est faenum a deo uestiri et a deo corpora non formari. cum enim dixit 'uestit', non de praeterita ordinatione sed de praesenti operatione satis indicat. unde est etiam illud apostoli de seminibus, quod supra commemoraui: Non, inquit, corpus, quod futurum est, seminas sed nudum granum fere tritici aut alicuius ceterorum; deus autem illi dat corpus, quo modo uoluerit. non dixit (dedit) aut 'disposuit' sed (d at', ut creatorem intellegas efficaciam sapientiae suae rebus, quae cotidie suis temporibus oriuntur. condendis adhibere. de qua sapientia dictum est: Pertendit a fine usque in finem fortiter et -non dixit 'disposuit' sed —disponit omnia suauiter. multum est autem uel tenuiter sapere, quo modo commutabilia et temporalia non commutabilibus et temporalibus creatoris motibus sed aeterna et stabili uirtute condantur.