Latin
Letter 205
Augustine, Epistulae 205.3
Unproofread scanNot analysed yet
nisi forte de sanguine requirendum est, quia, cum dixisset: Palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, non addidit sanguinem. non ergo et nos addamus inquirere, quod ille non addidit dicere. et de compendio, si placet, finita sit quaestio; fortassis enim accepta occasione sanguinis urgebit nos molestior perscrutator et dicet: Si sanguis, cur non et pituita, cur non et fel flauum et fel nigrum, quibus quattuor humoribus naturam carnis temperari etiam medicinae disciplina testatur? sed quodlibet quisque addat, corruptionem addere caueat, ne suae fidei sanitatem castitatemque corrumpat.