# Epistulae 205.8

Augustine, Epistulae, Letter 205. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/205.8

Hine iam uenit ad illud, quod communiter habet omnis caro, quae ad uitam resurgit aeternam, et dicit: Seminatur in corruptione, surget in incorruptione; seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in uirtute; seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. in his uerbis apostoli numquid fas est putare melius corpora nostra resurrectura quam Christi, cum de illo sit propositum exemplum, quod fideliter intendere et per eius gratiam sperare debeamus? ac per hoc nullo modo potuit corpus Christi CUDI corruptione resurgere, si nostrum in incorruptione resurrecturum promittitur, nec potuit illud sine gloria, si nostrum resurget in gloria: quae autem gloria, ubi adhuc corruptio? nimis itaque absurdum est, ut credamus illud corpus et in infirmitate seminatum esse, id est mortificatum et in infirmitate resurrexisse, cum corpus nostrum seminetur in infirmitate, resurgat in uirtute et dicat idem apostolus de Christo: Etsi crucifixus est ex infirmitate, sed uiuit in uirtute dei. quis uero tam absurde sapiat, ut credat illud corpus animale seminatum, animale resuscitatum, si nostrum seminatur animale, surget spiritale?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
