Latin
Letter 208
Augustine, Epistulae 208.1
Unproofread scanNot analysed yet
Non dubito animum tuum et pro tua fide et pro aliorum infirmitate uel iniquitate turbatum, cum sanctus apostolus plenus uisceribus caritatis confiteatur et dicat: Quis infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur et ego non uror? unde etiam ego ipse compunctus et pro tua, quae in Christo est, salute sollicitus has uel consolatorias uel exhortatorias litteras ad tuam sanctitatem dandas putaui quoniam in domini nostri Iesu Christi corpore, quod est ecclesia eius et unitas membrorum eius, germanissima nobis facta es, quae tamquam honorabile membrum in eius compage diligeris et nobiscum illius sancto spiritu niuis.