Latin
Letter 208
Augustine, Epistulae 208.3
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut autem sunt pastores boni et mali. sic etiam in ipsis gregibus sunt et boni et mali. boni ouium nomine significantur, mali uero haedi appellantur. sed commixti pariter pascunt, donec ueniat princeps pastorum, qui dictus est unus pastor, et. quem ad modum ipse promisit, separet sicut pastor oues ab haedis. nobis enim imperauit congregationem, sibi autem seruauit separationem. quia ille debet separare, qui nescit errare. nam qui separare ante tempus, quod sibi dominus seruauit, superbi serui facile ausi sunt, ipsi potius ab unitate catholica separati sunt; nam schismate iumundi mundum gregem habere unde potuerunt?