Latin
Letter 208
Augustine, Epistulae 208.6
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc intellegimus et bonos pastores non sua quaerentes, sed quae Iesu Christi, et bonas oues, quamuis imitentur facta pastorum bonorum, tamen in eis non ponere spem suam, quorum ministerio sunt congregatae, sed in domino potius. cuius sanguine sunt redemptae, ut. quando forte incurrerint in pastores malos doctrinam illius praedicantes et sua mala opera facientes, quae dicunt, faciant, quae autem faciunt, non faciant nec propter filios iniquitatis pascua deserant unitatis. in catholica enim ecclesia, quae non in sola Africa sicut pars Donati sed per omnes gentes, sicut promissa est. dilatatur atque diffunditur in uniuerso mundo, sicut dicit apostolus, fructificans et crescens, et boni sunt et mali. ab ea uero separati, quam diu contra illam sentiunt, boni esse non possunt, quia. etsi aliquos eorum bonos uidetur ostendere quasi laudabilis conuersatio, malos eos facit ipsa diuisio dicente domino: Qui me cum non est, aduersum me est et, qui mecum non colligit, spargit.