# Epistulae 208.7

Augustine, Epistulae, Letter 208. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/208.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/208.7

Unde et exhortor, domina merito suscipienda et in Christi membris honoranda filia, ut, quod tibi dominus praestitit, fideliter teneas eumque toto corde diligas et eius ecclesiam. qui te non permisit uirginitatis tuae fructum cum perditis perdere uel perire. si enim de isto saeculo exires separata ab unitate corporis Christi. nihil tibi prodesset seruata integritas corporis tui. sed deus, qui diues est in misericordia, fecit iuxta te, quod in euangelio scriptum est; cum excusarent inuitati ad cenam patris familias. inter cetera dixit seruis suis: Exite in uias et saepes et. quoscumque inueneritis, cogite intrare. tu ergo quamuis dilectionem sincerissimam debeas etiam bonis seruis eius. per quorum ministerium intrare coacta es, in illo tamen debes spem ponere, qui conuiuium praeparauit, cui et tu ad uitam aeternam beatamque sollicita es. ei quippe commendans cor tuum et propositum tuum et sanctam uirginitatem tuam et fidem et spem et caritatem tuam non moueberis scandalis, quae abundabunt usque in finem, sed stabili robore pietatis salua eris atque in domino gloriosa in eius unitate perseuerando usque in finem. quo modo autem hanc acceperis pro te sollicitudinem meam, quam, quibus potui, litteris tibi insinuare curaui, fac, ut nouerim rescriptis tuis. dei misericordia et gratia te semper protegat.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
