# Epistulae 209.1

Augustine, Epistulae, Letter 209. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/209.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/209.1

Primum gratulationem reddo meritis tuis?, quod te in illa sede dominus deus noster sine ulla, sicut audiuimus, plebis suae discissione constituit. deinde insinuo sanctitati tuae, quae sint circa nos, ut non solum orando pro nobis uerum etiam consulendo et opitulando subuenias. in magna quippe tribulatione positus haec ad tuam beatitudinem scripta direxi. quo- Diam nolens prodesse quibusdam in nostra uicinitate membris Christi magnam illis cladem inprouidus et incautus ingessi.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
