# Epistulae 209.10

Augustine, Epistulae, Letter 209. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/209.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/209.10

Me sane, quod confitendum est beatitudini tuae. in isto utrorumque periculo tantus timor et maeror excruciat. ut ab officio cogitem gerendi episcopatus abscedere et me lamentis errori meo conuenientibus dedere, si per eum, cuius episcopatui per inprudentiam suffragatus sum, uastari ecclesiam dei et, quod ipse deus auertat, etiam cum uastantis perditione perire conspexero. recolens enim, quod ait apostolus: Si nosmetipsos diiudicaremus, a domino non iudicaremur iudicabo me ipsum, ut parcat mihi, qui iudicaturus est, uiuos et mortuos. si autem et membra Christi, quae in illa regione sunt, ab exitiabili timore ac tristitia recreaueris et meam senectutem hac misericordi iustitia fueris consolatus, retribuet tibi et in praesenti et in futura uita bona pro bonis. qui per te nobis in ista tribulatione succurrit et qui te in illa sede constituit.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
