# Epistulae 209.7

Augustine, Epistulae, Letter 209. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/209.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/209.7

In illis autem multiplicibus gestis, quibus de illo nostrum iudicium continetur, magis deberem uereri, ne tibi minus seuere, quam oporteret, iudicasse uideamur, nisi scirem uos tam propensos ad misericordiam, ut non solum nobis, quia illi pepercimus. uerum etiam ipsi existimetis esse parcendum. sed ille. quod a nobis aut benigne aut remisse factum est, in praescriptionem uertere atque usurpare conatur; clamat: 'Aut in mea cathedra sedere debui aut episcopus esse non debui', quasi nunc sedeat nisi in sua. propter hoc enim loca illa eidem dimissa atque permissa sunt, in quibus et prius episcopus erat. ne in alienam cathedram contra statuta patrum translatus inlicite diceretur. aut uero quisquam ita esse debet siue seueritatis siue lenitatis exactor. ut, qui non uisi fuerint episcopatus honore priuandi, nullo modo in eis aliquid uindicetur aut, in quibus aliquid uisum fuerit uindicandum, episcopatus honore priuentur?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
