# Epistulae 209.8

Augustine, Epistulae, Letter 209. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/209.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/209.8

Existunt exempla ipsa sede apostolica iudicante uel aliorum iudicata firmante quosdam pro culpis quibusdam nec episcopali spoliatos honore nec relictos omnimodis inpunitos. quae ut a nostris temporibus remotissima non requiram, recentia memorabo. clamet Priscus. prouinciae Caesariensis episcopus: 'Aut ad primatum locus sicut ceteris et mihi patere debuit aut episcopatus mihi remanere non debuit'. clamet alius eiusdem prouinciae Victor episcopus, cui relicto in eadem poena. in qua etiam Priscus fuit, nusquam nisi in dioecesi eius ab aliquo communicatur episcopo, clamet, inquam: 'Aut ubique communicare debui aut etiam in meis locis communicare non debui'. clamet tertius eiusdem prouinciae Laurentius episcopus et prorsus huius uocibus clamet: 'Aut in cathedra, cui ordinatus sum, sedere debui aut episcopus esse non debui'. sed quis ista uituperet, nisi qui parum adtendit nec inulta omnia relinquenda nec uno modo omnia uindicanda?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
