Latin
Letter 209
Augustine, Epistulae 209.9
Unproofread scanNot analysed yet
Quia ergo pastorali uigilique cautela beatissimus papa Bonifatius in epistula sua posuit de Antonino loquens episcopo et ait: 'Si ordinem rerum nobis fideliter indicauit', accipe nunc ordinem rerum, quem ille in suo libello reticuit, ac deinde, quae post eius sanctae memoriae uiri in Africa lectas litteras gesta sunt, et subueni hominibus opem tuam in Christi misericordia multo auidius quam ille poscentibus, a cuius inquietudine desiderant liberari. iudicia quippe illis et publicas potestates et militares impetus tamquam executuros apostolicae sedis sententiam siue ipse siue rumores creberrimi comminantur, ut miseri homines Christiani catholici grauiora formident a catholico episcopo, quam, cum essent haeretici, a catholicorum imperatorum legibus formidabant. non sinas ista fieri. obsecro te per Christi sanguinem, per apostoli Petri memoriam, qui Christianorum praepositos populorum monuit, ne uiolenter dominentur in fratres. ego Fussalenses catholicos filios in Christo meos et Antoninum episcopum filium in Christo meum benignitati caritatis sanctitatis tuae, quia utrosque diligo, utrosque commendo. neque Fussalensibus suscenseo, quia iustam de me querimoniam ingerunt auribus tuis, quod eis hominem nondum mihi probatum, nondum saltem aetate firmatum, a quo sic affligerentur, inflixi, neque huic noceri uolo. cui quanto magis sinceram habeo caritatem, tanto magis prauae cupiditati eius obsisto. utrique misericordiam mereantur tuam, illi, ne mala patiantur, iste, ne faciat, illi, ne oderint catholicam, si a catholicis episcopis maximeque ab ipsa sede apostolica contra catholicum non eis subuenitur episcopum, iste autem, ne se tanto scelere obstringat, ut, quos molitur inuitos facere suos. a Christo faciat alienos.