Latin
Letter 21
Augustine, Epistulae 21.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si non damnando, sed miserando fecit —hoc enim spero certe uel nunc cognita aegritudine mea —,debeo scripturarum eius medicamenta omnia perscrutari et orando ac legendo agere, ut idonea ualitudo animae. meae ad tam periculosa negotia tribuatur. quod ante non feci, quia et tempus non habui; tunc enim ordinatus sum, cum de ipso uacationis tempore ad cognoscendas diuinas scripturas cogitaremus et sic nos disponere uellemus, ut nobis otium ad hoc negotium posset esse. quod uerum est, nondum sciebam, quid mihi deesset ad tale opus, quale me nunc torquet et conterit. quod si propterea in re ipsa didici, quid sit homini necessarium, qui populo ministrat sacramentum et uerbum dei, ut iam mihi non liceat adsequi, quod me non habere cognoui, iubes ergo, ut peream, pater Ualeri? ubi est caritas tua? certe diligis me? certe diligis ipsam ecclesiam, cui me sic ministrare uoluisti? et tamen certus sum, quod et me et ipsam diligis. sed putas me idoneum, cum ego melius me nouerim, qui tamen nec ipse me nossem, nisi experiendo didicissem.