# Epistulae 210.1

Augustine, Epistulae, Letter 210. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/210.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/210.1

Bonus est dominus et misericordia eius ubique diffusa, quae nos de uestra caritate in suis uisceribus consolatur. quantum enim diligat credentes et sperantes in se et illum atque inuicem diligentes et quid eis in posterum seruet, hinc maxime ostendit, cum infidelibus et desperatis et peruersis, quibus in mala uoluntate usque in finem perseuerantibus ignem cum diabolo aeternum minatur, in hoc tamen saeculo bona tanta largitur, qui facit oriri solem suum super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. breuiter enim aliquid dictum est. ut plura cogitentur; quam multa enim habeant impii in hac uita munera et dona gratuita ab illo, quem contemnunt, enumerare quis potest? inter quae illud magnum, quod exemplis interpositarum tribulationum. quas huius saeculi dulcedini tamquam bonus medicus miscet. admonet eos, si adtendere uelint, fugere ab ira uentura et, cum in uia sunt, id est in hac uita, concordare cum sermone dei, quem sibi aduersarium male uiuendo fecerunt. quid ergo non misericorditer praestatur hominibus a domino deo, a quo etiam tribulatio beneficium est? nam res prospera donum est consolantis, res autem aduersa donum est admonentis dei. et si haec praestat. ut dixi, etiam malis, quid praeparat sustinentibus se? quorum in numero uos per illius gratiam congregatos esse gaudete sustinentes inuicem in dilectione. studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. non enim deerit, quod in uobis inuicem sufferatis, nisi cum uos ita portauerit dominus absorpta morte in uictoriam, ut sit deus omnia in omnibus.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
