Latin
Letter 211
Augustine, Epistulae 211.10
Unproofread scanNot analysed yet
Non sit notabilis habitus nester nec affectetis uestibus placere sed moribus; non sint uobis tam tenera capitum tegmina, ut retiola subter appareant. capillos ex nulla parte nudos habeatis nec foris uel spargat neglegentia uel componat industria. quando proceditis. simul ambulate; cum ueneritis, quo itis, simul state. in incessu, in statu, in habitu, in omnibus motibus uestris nihil fiat, quod inliciat cuiusquam libidinem, sed quod uestram deceat sanctitatem. oculi uestri etsi iaciuntur in aliquem, figantur in neminem. neque enim, quando proceditis, uiros uidere prohibemini sed appetere aut ab ipsis appeti uelle. nec tactu solo sed affectu quoque et aspectu appetitur et appetit femina. nec dicatis uos habere animos pudicos, si habeatis oculos inpudicos, quia inpudicus oculus inpudici cordis est nuntius et, cum se inuicem sibi etiam tacente lingua conspectu mutuo corda nuntiant inpudica et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab inmunda uiolatione corporibus fugit castitas ipsa de moribus. nec putare debet, quae in masculo figit oculum et illius in se ipsam diligit fixum, non uideri ab aliis, cum hoc facit; uidetur omnino, et a quibus uideri non arbitratur. sed ecce lateat et a nemine hominum uideatur, quid faciet de illo superno inspectore, quem latere nihil potest? an ideo putandus est non uidere, quia tanto uidet patientius quanto sapientius? illi ergo timeat sancta femina displicere, ne uelit uiro male placere; illum cogitet omnia uidere, ne uelit uirum male uidere. illius namque et in hac causa commendatus est timor. ubi scriptum est: Abominatio est domino defigens oculum. quando ergo simul estis in ecclesia et ubicumque, ubi et uiri sunt, inuicem uestram pudicitiam custodite; deus enim, qui habitat in uobis, etiam isto modo uos custodit ex uobis.