# Epistulae 211.11

Augustine, Epistulae, Letter 211. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/211.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/211.11

Et si hanc, de qua loquor, oculi petulantiam m aqua uestrum aduerteritis, statim admonete, ne coepta progrediantur, sed e proximo corrigantur. si autem et post admonitionem iterum uel alio quocumque die id ipsum eam facere uideritis, iam uelut uulneratam sanandam prodat, quaecumque inuenire potuit hoc, prius tamen et alteri uel tertiae demonstratam, ut duarum uel trium possit ore conuinci et competenti seueritate coherceri. nec uos iudicetis esse maliuolas, quando haec indicatis; magis quippe innocentes non estis, si sorores uestras, quas indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. si enim soror tua uulnus haberet in corpore, quod occultari uellet, dum timeret secari, nonne crudeliter abs te sileretur et misericorditer indicaretur? quanto ergo potius eam debes manifestare, ne perniciosius putrescat in corde! sed antequam aliis demonstretur, per quas conuincenda est, si negauerit, praepositae debet ostendi, ne forte possit secretius correcta non innotescere ceteris. si autem negauerit, tunc mentienti adhibendae sunt aliae, ut iam coram omnibus possit non ab una teste argui sed a duabus tribusque conuinci. conuicta uero secundum praepositae uel presbyteri arbitrium debet emendatoriam sustinere disciplinam. quam si ferre recusauerit et si ipsa non abscesserit, de uestra societate proiciatur. non enim hoc crudeliter fit sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimas perdat. et hoc, quod dixi de oculo non figendo, etiam in ceteris inueniendis, prohibendis, indicandis, conuincendis uindicandisque peccatis diligenter obseruetur cum dilectione hominum et odio uitiorum. quaecumque autem in tantum progressa fuerit malum, ut occulte ab aliquo litteras uel quaelibet munuscula accipiat, si hoc ultro confitetur, parcatur illi et oretur pro ea; si autem deprehenditur atque conuincitur, secundum arbitrium praepositae uel presbyteri uel etiam episcopi grauius emendetur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
