# Epistulae 211.15

Augustine, Epistulae, Letter 211. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/211.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/211.15

Praepositae tamquam matri oboediatur honore sernato. ne in illa offendatur deus, multo magis presbytero, qui omnium uestrum curam gerit. ut ergo cuncta ista seruentur et. si quid seruatum non fuerit, non neglegenter praetereatur, sed emendandum corrigendumque curetur, ad praepositam praecipue pertinet, ita ut ad presbyterum, qui nobis intendit, referat, quod modum uel uires eius excedit. ipsa uero non se existimet potestate dominante sed caritate seruiente felicem. honore coram hominibus praelata sit nobis, coram deo substrata sit pedibus uestris. circa omnes bonorum operum se ipsam praebeat exemplum. corripiat inquietas, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmas, patiens sit ad omnes; disciplinam libens habeat, metuens inponat. et quamuis utrumque sit necessarium, tamen plus a nobis amari appetat quam timeri semper cogitans deo se pro nobis reddituram esse rationem. unde magis oboediendo non solum uestri uerum etiam ipsius miseremini, quia inter uos quanto in loco superiore tanto in periculo maiore uersatur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
