# Epistulae 211.16

Augustine, Epistulae, Letter 211. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/211.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/211.16

Donet dominus. ut obseruetis haec omnia cum dilectione tamquam spiritalis pulchritudinis amatrices et bono odore Christi de bona conuersatione fraglantes non sicut ancillae sub lege sed sicut liberae sub gratia constitutae. ut autem in hoc libello tamquam in speculo uos possitis inspicere, ne per obliuionem aliquid neglegatis, semel in septimana uobis legatur et, ubi uos inueneritis ea, quae scripta sunt, facientes, agite gratias domino bonorum omnium largitori; ubi autem quaecumque uestrum uidet sibi deesse aliquid, de praeterito doleat, caueat de futuro orans, ut et debitum dimittatur et in temptationem non inducatur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
