# Epistulae 211.2

Augustine, Epistulae, Letter 211. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/211.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/211.2

Cum ergo scribat apostolus ad Corinthios dicens: Testem deum facio super animam meam, quia parcens uobis nondum ueni Corinthum, non quia dominamur fidei uestrae, sed cooperatores sumus gaudii uestri, hoc ego etiam dico uobis, quia parcens uobis non ad uos ueni. peperci etiam mihi, ne tristitiam super tristitiam haberem, et elegi, non ut exhiberem faciem meam uobis, sed effunderem cor meum deo pro uobis et causam magni periculi uestri non apud uos uerbis sed apud deum lacrimis agerem, ne conuertat in luctum gaudium meum, quo soleo gaudere de uobis et inter tanta scandala, quibus ubique abundat hic mundus, aliquando consolari cogitans copiosam congregationem et castam dilectionem et sanctam conuersationem uestram et largiorem gratiam dei, quae data est uobis, ut non solum carnales nuptias contemneretis, uerum etiam in domo societatem eligeretis habitandi unanimes, ut sit uobis anima una et cor unum in deum.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
