# Epistulae 213.1

Augustine, Epistulae, Letter 213. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/213.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/213.1

Gloriosissimo Theodosio duodecies et Valentiniano Augusto iterum consule VI KI Octb, cum Augustinus episcopus una cum Religiano et Martiniano coepiscopis suis consedisset in ecclesia pacis Hipponiensium Regiorum praesentibus Saturnino, Leporio, Barnaba, Fortunatiano, Rustico, Lazaro et Eraclio presbyteris, adstanti clero et frequenti populo Augustinus episcopus dixit: 'Quod hesterno die promisi caritati uestrae, propter quod uos uolui frequentius conuenire et uideo frequentius conuenisse, mora omni postposita hoc agendum est. si enim aliud uelim loqui, in illud suspensi minus auditis. omnes in hac uita mortales sumus et dies huius uitae ultimus omni homini est semper incertus. uerum tamen in infantia speratur pueritia et in pueritia speratur adulescentia et in adulescentia speratur iuuentus et in iuuentute speratur grauitas et in grauitate speratur senectus. utrum contingat, incertum est; est tamen, quod speretur. senectus autem aliam aetatem, quam speret, non habet. incertum est enim, ipsa senectus quam diu sit homini; illud tamen certum est, nullam remanere aetatem, quae possit succedere senectuti. quia uoluit deus, ad istam ciuitatem cum uigore aetatis adueni; sed tamen iuuenis fui et senui. scio post obitus episcoporum per ambitiosos aut contentiosos solere ecclesias perturbari et, quod saepe sum expertus et dolui, debeo, quantum ad me adtinet, ne contingat, huic prospicere ciuitati. sicut nouit caritas uestra, in Mileuitana ecclesia modo fui; petierunt enim me fratres et maxime serui dei, qui ibi sunt, ut uenirem, quia post obitum beatae memoriae fratris coepiscopi mei Seueri nonnulla ibi perturbatio timebatur. ueni et, quo modo uoluit, deus adiuuit nos per suam misericordiam: acceperunt episcopum, quem uiuus designauerat episcopus eorum. hoc enim eis cum innotuisset, uoluntatem praecedentis episcopi sui libenter amplexi sunt. minus tamen aliquid factum erat, unde nonnulli contristabantur, quia frater Seuerus credidit posse sufficere, ut successorem suum apud clericos designaret; ad populum inde non est locutus. et erat inde aliquorum nonnulla tristitia. quid plura? deo placuit, fugata est tristitia, gaudium successit, ordinatus est episcopus, quem praecedens episcopus designauerat. ergo, ne aliquis de me queratur, uoluntatem meam, quam credo dei esse, in omnium uestrum notitiam perfero: presbyterum Eraclium mihi successorem uolo'. a populo adclamatum est: 'Deo gratias, Christo laudes' — dictum est uicies terties —; 'exaudi, Christe, Augustino uita' — dictum est sexies decies -; 'te patrem, te episcopum' — dictum est octies.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
