Latin
Letter 213
Augustine, Epistulae 213.2
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: (Non opus est me de laudibus eius aliquid dicere; faueo sapientiae et parco uerecundiae; sufficit, quia nostis eum; et hoc me uelle dico, quod uos uelle scio et, si ante nescirem, hodie probarem. hoc ergo uolo, hoc a domino deo nostro etiam in aetate frigida notis feruentibus posco, hoc ut mecum oretis, exhortor, admoneo, rogo, ut omnium in pace Christi conlatis et conflatis mentibus confirmet deus, quod operatus est in nobis. qui misit mihi eum, seruet eum, sernet incolumem, semet sine crimine, ut, qui facit gaudium uiuentis, suppleat locum morientis. a notariis ecclesiae, sicut cernitis, excipiuntur, quae dicimus, excipiuntur, quae dicitis; et meus sermo et uestrae adclamationes in terram non cadunt. apertius ut dicam, ecclesiastica nunc gesta conficimus; sic enim hoc esse, quantum ad homines adtinet, confirmatum uolo'. a populo adclamatum est: Deo gratias, Christo laudes' —dictum est tricies sexies —; 'exaudi, Christe, Augustino uita' —dictum est tredecies —; 'te patrem, te episcopum' —dictum est octies —; 'dignum et iustum est' —dictum est uicies —; 'bene meritus, bene dignus —dictum est quinquies —; dignum et iustum est' —dictum est sexies.