# Epistulae 213.4

Augustine, Epistulae, Letter 213. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/213.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/213.4

Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: 'Scio, quod scitis et uos, sed nolo de illo fieri, quod de me factum est. quid autem factum sit, multi scitis; illi soli nesciunt, qui tunc aut nondum erant nati aut nondum habebant aetatem sciendi. adhuc in corpore posito beatae memoriae patre et episcopo meo sene Valerio episcopus ordinatus sum et sedi cum illo, quod concilio Nicaeno prohibitum fuisse nesciebam nec ipse sciebat. quod ergo reprehensum est in me, nolo reprehendi in filio meo'. a populo adclamatum est: 'Deo gratias, Christo laudes' — dictum est tredecies.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
