# Epistulae 214.7

Augustine, Epistulae, Letter 214. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/214.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/214.7

Cauete ergo, quod tantus apostolus tam terribiliter dicit, et, ubi sentitis non uos intellegere, interim credite diuinis eloquiis. quia et liberum hominis est arbitrium et gratia dei, sine cuius adiutorio liberum arbitrium nec conuerti potest ad deum nec proficere in deum, et, quod pie creditis, ut etiam sapienter intellegatis, orate. et ad hoc ipsum enim, id est ut sapienter intellegamus, est utique liberum arbitrium. nisi enim libero arbitrio intellegeremus atque saperemus, non nobis praeciperetur dicente scriptura: Intellegite ergo, qui insipientes estis populo, et stulti aliquando sapite. eo ipso quippe, quo praeceptum atque imperatum est. ut intellegamus atque sapiamus, oboedientiam nostram requirit, quae nulla potest esse sine libero arbitrio. sed si posset hoc ipsum sine adiutorio gratiae fieri per liberum arbitrium, ut intellegeremus atque saperemus. non diceretur deo: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua, neque in euangelio scriptum esset: Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, nec Iacobus apostolus diceret: Si quis autem uestrum indiget sapientia. postulet a deo. qui dat omnibus affluenter et non inproperat, et dabitur ei. potens est autem dominus, qui et nobis donet et nobis, ut de uestra pace et pia consensione nuntiis celerrimis gaudeamus. saluto uos non solum meo nomine sed etiam fratrum. qui mecum sunt, et rogo, ut pro nobis concorditer atque instanter oretis. sit uobiscum dominus. amen.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
