# Epistulae 215.3

Augustine, Epistulae, Letter 215. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/215.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/215.3

Legimus eis etiam librum beatissimi martyris Cvpriani de oratione dominica et ostendimus, quem ad modum docuerit omnia, quae ad mores nostros pertinent, quibus recte uiuimus, a patre nostro, qui in caelis est, esse poscenda, ne de libero praesumentes arbitrio a diuina gratia decidamus. ubi etiam demonstrauimus, quo modo admonuerit idem gloriosissimus martyr etiam pro inimicis nostris. qui nondum in Christum crediderunt, nos, ut credant, orare debere, quod utique inaniter fieret, nisi ecclesia crederet etiam malas atque infideles hominum uoluntates per dei gratiam in bonum posse conuerti. sed hunc librum sancti Cypriani quia dixerunt etiam illic apud uos esse, non misimus. meam quoque epistulam ad Sixtum, Romanae ecclesiae presbyterum, datam; quam secum ad nos adtulerunt, legimus cum eis et ostendimus aduersus eos esse conscriptam, qui dicunt gratiam dei secundum merita nostra dari, hoc est aduersus eosdem Pelagianos

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
