# Epistulae 215.6

Augustine, Epistulae, Letter 215. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/215.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/215.6

Nolite ergo declinare in dexteram neque in sinistram, quamuis laudentur uiae, quae a dextris sunt, et uituperentur, quae sunt a sinistris. hoc est enim, propter quod addidit: Auerte autem pedem tuum a uia mala, hoc est a sinistra, quod manifestat in consequentibus dicens: Vias enim, quae a dextris sunt, nouit deus; peruersae autem sunt, quae a sinistris sunt. eas itaque uias ambulare debemus, quas nouit deus, de quibus in psalmo legitur: Nouit dominus uiam iustorum et uia impiorum peribit. hanc enim non nouit dominus, quia sinistra est, sicut dicturus est etiam illis ad sinistram constitutis: Non noui uos. quid est autem. quod ille non nouit, qui utique nouit omnia siue bona hominum siue mala? sed quid est: Non uos noui. nisi 'tales uos ego non feci'? quem ad modum illud, quod dictum est de ipso domino Iesu Christo, quia non non u era t peccatum, quid est nisi (non fecerat'? ac per hoc, quod dictum est: Vias, quae a dextris sunt, nouit dominus, quo modo intellegendum est, nisi quia ipse fecit uias dextras, id est uias iustorum, quae sunt utique opera bona, quae praeparauit deus, sicut dicit apostolus, ut in illis ambulemus? uias autem sinistras peruersas. id est uias impiorum non utique nouit, quia non eas ipse fecit homini sed homo sibi. propter quod dicit: Odi autem ego peruersas uias malorum; ipsae sunt a sinistris.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
