# Epistulae 216.2

Augustine, Epistulae, Letter 216. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/216.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/216.2

Incipiamus autem, domine beatissime papa, ipsius ordinem perturbationis exponere. carissimus frater noster Florus, seruus paternitatis tuae, cum ad Uzalensem patriam fuisset suadente caritate profectus, eulogias monasterio inter ipsas suae ciuitatis moras de opusculis nobis tuae adtulit sanctitatis uno fratre Felice, qui ad tuam sanctitatem tarde post comites suos uenisse dinoscitur, eundem librum deuote dictante. uentum est ad monasterium cum eodem libello fratre Floro ad Carthaginem de Uzalensi ciuitate profecto. mihi non monstrato libro inperitis fratribus recitare coeperunt. qui quorundam non intellegentium corda commouit, quia et, cum diceret dominus: Qui non manducauerit carnem filii hominis neque biberit sanguinem eius. non habebit uitam in semet ipso', discesserunt, qui impie intellexerunt non culpa domini dicentis sed duritia impiissimi cordis.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
